TEXTOS PARA TRADUCIR 2º BACHILLERATO
1.- Caesar, Bellum Civile, III, 63
Erat eo loco fossa pedum xv et vallus contra hostem in altitudinem pedum x, tantumdemque eius valli agger in latitudinem patebat. Ab eo intermisso spatio pedum dc, alter conversus in contrariam partem erat vallus humiliore paulo munitione.
2.- Caesar, Bellum Civile, III, 63
Hoc enim superioribus diebus timens Caesar, ne navibus nostri circumvenirentur, duplicem eo loco fecerat vallum, ut, si ancipiti proelio dimicaretur, posset resisti.
3.- Caesar, Bellum Civile, III, 63
Sed operum magnitudo et continens omnium dierum labor, quod milia passuum in circuito xvii munitione erat complexus, perficiendi spatium non dabat. Itaque, contra mare transversum vallum qui has duas munitiones coniungeret nondum perfecerat.
4.- Caesar, Bellum Civile, III, 63
Quae res nota erat Pompeio, delata per Allobrogas perfugas, magnumque nostris attulit incommodum. Nam ut ad mare quae cohortes nonae legionis excubuerant abscessere, subito prima luce Pompeiani exercitus adventus extitit.
5.- Caesar, Bellum Civile, III, 63
Simul navibus circumvecti milites in exteriorem vallum tela iaciebant fossasque aggere complebant et legionarii interioris munitionis defensores, scalis admotis, tormentis cuiusque generis telisque terrebant.
No hay comentarios:
Publicar un comentario